Obrana sisačke gospoštije od Turaka: 1597. siječanj 14. Prag
Sacra caesarea regiaque maiestas dominus noster clementissimus reverendo domino Casparo Zkoblych, custodi et canonico ecclesiae Zagrabiensis, benigne significari iussit:
Suae quidem maiestati libellos supplices venerabilis capituli Zagrabiensis restaurationem et praesidium castri Szizek concernentes recte propositas esse. Verum cum sua maiestas superinde ampliori informacione indigeat, clementer illm in partes Sclavoniae pro ea scripsisse, quae ubi primum huc missa fuerit (mittetur autem ad singulare suae maiestatis mandatum quanto cicius) suam maiestatem id quod opus facto iudicaverit benigne deliberaturam et ut ad effectum quoque perducatur curaturam, suam porro maiestatem praefato domino Zkoblich benigne propensam ese.
Per sacram caesaream maiestatem ex bell (?) Pragae exppeditum 14. Ianuarii 1597. Moronatus (?) manu propira.
A tergo: Sacrae caesareae regiaeque maiestatis nomine reverendo domino Casparo Zkoblych, custodi et canonico ecclesiae Zagrabiensis, exhibendum.
Notatum a capitulo: Castri circa petitam restaurationem et praesidium informatio exigitur 1597.
KAZ, ACA fasc. 32, nr. 5.