Obrana sisačke gospoštije od Turaka: 1593. ožujak 24. Sisak
Reverendi domini patres et patroni nobis semper observandissimi, salutem et servicii nostri commendationem.
Heri venit huc ad nos unus Germanus ex Petrinia qui fuit captus tempore proflictionis domini bani per Hazum passam et est filius cuiusdam civis ex Czelye. Iam circumcisus et liber fuit aput Hruztan beg, qui nobis edam (!) verba retulit, que iam scripta sunt ad vestras reverendas dominationes, quod pontem in Uscht sub amisione capitis Hruztan hoc mense totum erigere passa (?) et quod singulis diebus profonth ad Petriniam deducitur. Alium similiter in Odra et tercium in Thisina pontem simul cum castello erecturrus est et sic utrique castro via claudetur. In Glinia similiter pontem et fortalicium est erecturus et quod iam ligna in Glinia suctisa (!) sunt pro fortalicio. Propterea vestras reverendas dominationes in tempore monemus provideant vestro castro tam militibus quam pulveribus ac aliis necessitatibus quibus hoc castrum indiget. Et hoc eciam pro certo sciant, quod nos cum tot personis tam propotentissimum hostem nullo modo possumus hic expectare. Et hoc pro certo sciant, quod ipse non dormiet et, quid loquitur familia casti, intelegetis brevi. Nos vero iam amplius neque pecuniam neque alia victualia rogare volumus, sed, cum iam sciunt vestrae reverendae dominationes nos multum exposuise nec a quecunque plus per nos exposita sunt, parati summus in triplo solvere. Nos eliberent ex hoc carcere et in locum nostrum alios vestrae reverendae dominationes mittant quia iam habent rationem nostram in manibus. Germanum istum expedivimus ad dominum, capitaneum Ivanichensem qui inde ad vestras reverendas dominationes veniet. Cum his vestras reverendas dominationes feliciter valere optamus. Datum Sciscio 24. Marcii anno 1593.
Vestrarum reverendarum dominationum sevitores, spani Sciscienses, manu propria.
A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc. dominis patribus et fratribus nobis observandissimis.
Notatum a capitulo: Litterae spanorum desperatorum, pueriles et pusillanimes. Redditae 25. Marcii 1593. Cito, cito, cito cito, citissime, cito.
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/82.